

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 6: Versus 63
Si ergo,etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod haec gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in coelum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit: